monumenta.ch > Hieronymus > 77 > 108 > 1 > Matthaeus, 6 > bkeCod.15.97v > Canticum, 2 > ad Romanos, 14 > sectio 2 > 22 > 9 > Ioannes, 20 > 18 > Psalmi, 38 > Matthaeus, 15 > Isaias, 19 > Matthaeus, 5 > Isaias, 63 > sectio 4 > sectio 3 > Ioannes, 8 > Psalmi, 76 > 36 > Matthaeus, 12 > Proverbia, 27 > Exodus, 16 > LIBER SEPTIMUS. > Psalmi, 43 > Ioannes, 13 > 33 > Psalmi, 83 > Isaias, 28 > sectio 5 > ad Ephesios, 4 > Numeri, 13 > 4 > sectio 10 > 21
Beda, In Lucae Evang. Expositio, 5, XX. <<<    

Beda Venerabilis, In Lucae Evangelium Expositio, 5, CAPUT XXI.

1 Respiciens autem vidit eos qui mittebant munera sua in Gazophylacium divites. Quia sermone Graeco φυλάσσειν servare dicitur, et gaza lingua Persica divitiae vocantur, gazophylacium locus appellari solet, quo divitiae servantur.
2 Erat autem arca, foramen habens desuper, posita iuxta altare ad dexteram ingredientibus domum Domini, in quam mittebant sacerdotes, qui custodiebant ostia, omnem pecuniam quae deferebatur ad templum Domini, atque instaurationem eiusdem templi servatur. Lege Verba dierum. Etiam nunc autem qui orantes in domum Domini discurrit, ipse quoque dona ferentes respicit, et quem dignum viderit laudat; quem reprobum, damnat.
3 Vidit autem et quamdam viduam pauperculam mittentem aera minuta duo, et dixit: Vere dico vobis, quia vidua haec pauper plus quam omnes misit. Hic nobis locus moraliter quidem intimat, quam sit acceptabile Deo quidquid bono animo obtulerimus, qui cor nimirum et non substantiam pensat, nec perpendit quantum in eius sacrificiis, sed ex quanto proferatur. Iuxta vero leges allegoriae, divites qui in gazophylacium munera mittebant, Iudaeos de iustitia legis elatos, porro vidua pauper Ecclesiae simplicitatem designat.
4 Quae recte paupercula vocatur, quia vel superbiae spiritum, vel peccata tanquam mundi divitias abiecit. Vidua vero, quia vir eius pro ea mortem pertulit, et nunc in coeli penetralibus ab eius oculis occultus, quasi in parte alterius regionis vivit. Haec in gazophylacium aera minuta duo mittit, quia in conspectum divinae Maiestatis, qua nostri operis oblationes quasi certo numero conscripta et consignata servantur, sive dilectionem Dei et proximi, seu fidei orationisque suae munera defert, quae consideratu propriae fragilitatis minuta, sed merito piae devotionis accepta, cunctis superborum Iudaeorum operibus praestant.
5 Nam omnes hi ex abundantia sibi miserunt in munera Dei. Haec autem ex eo quod deest illi, omnem victum suum quem habuit misit. Ex abundantia sibi Iudaeus mittit in munera Dei, qui de iustitia sua praesumens, haec apud se orat: Deus gratias ago tibi, quia non sum sicut caeteri hominum, raptores, iniusti, etc. [Luc. XVIII]. Omnem autem victum suum Ecclesia in Dei munera mittit, quae omne quod vivit, non sui meriti, sed Dei esse muneris intelligit, dicens: Deus, propitius esto mihi peccatori [Ibid.]. Et alibi: Fortitudinem meam ad te custodiam, quia tu Deus susceptor meus es, Deus meus, misericordia eius praeveniet me [Psal. LVIII].
Beda Venerabilis HOME

csg85.403

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik